his ita transactis nuntiatum est Ioseph quod aegrotaret
pater eius qui adsumptis duobus filiis Manasse et Ephraim ire
perrexit
dictumque est seni ecce filius tuus Ioseph venit ad te qui
confortatus sedit in lectulo
et ingresso ad se ait Deus omnipotens apparuit mihi in Luza
quae est in terra Chanaan benedixitque mihi
et ait ego te augebo et multiplicabo et faciam in turbas
populorum daboque tibi terram hanc et semini tuo post te in
possessionem sempiternam
duo igitur filii tui qui nati sunt tibi in terra Aegypti
antequam huc venirem ad te mei erunt Ephraim et Manasses sicut
Ruben et Symeon reputabuntur mihi
reliquos autem quos genueris post eos tui erunt et nomine
fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis
mihi enim quando veniebam de Mesopotamiam mortua est Rahel
in terra Chanaan in ipso itinere eratque vernum tempus et
ingrediebar Ephratam et sepelivi eam iuxta viam Ephratae quae
alio nomine appellatur Bethleem
videns autem filios eius dixit ad eum qui sunt isti
respondit filii mei sunt quos dedit mihi Deus in hoc loco
adduc inquit eos ad me ut benedicam illis
oculi enim Israhel caligabant prae nimia senectute et
clare videre non poterat adplicitosque ad se deosculatus et
circumplexus
dixit ad filium non sum fraudatus aspectu tuo insuper
ostendit mihi Deus semen tuum
cumque tulisset eos Ioseph de gremio patris adoravit
pronus in terram
et posuit Ephraim ad dexteram suam id est ad sinistram
Israhel Manassen vero in sinistra sua ad dexteram scilicet
patris adplicuitque ambos ad eum
qui extendens manum dextram posuit super caput Ephraim
iunioris fratris sinistram autem super caput Manasse qui maior
natu erat commutans manus
benedixitque Ioseph filio suo et ait Deus in cuius
conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac Deus qui
pascit me ab adulescentia mea usque in praesentem diem
angelus qui eruit me de cunctis malis benedicat pueris et
invocetur super eos nomen meum nomina quoque patrum meorum
Abraham et Isaac et crescant in multitudinem super terram
videns autem Ioseph quod posuisset pater suus dexteram
manum super caput Ephraim graviter accepit et adprehensam
patris manum levare conatus est de capite Ephraim et transferre
super caput Manasse
dixitque ad patrem non ita convenit pater quia hic est
primogenitus pone dexteram tuam super caput eius
qui rennuens ait scio fili mi scio et iste quidem erit in
populos et multiplicabitur sed frater eius iunior maior illo
erit et semen illius crescet in gentes
benedixitque eis in ipso tempore dicens in te benedicetur
Israhel atque dicetur faciat tibi Deus sicut Ephraim et sicut
Manasse constituitque Ephraim ante Manassen
et ait ad Ioseph filium suum en ego morior et erit Deus
vobiscum reducetque vos ad terram patrum vestrorum
do tibi partem unam extra fratres tuos quam tuli de manu
Amorrei in gladio et arcu meo